BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 426

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


Aristoteles, at actu facta nequaquam ab alio locali moveri motu,
quod demonstrari omnino oportuit; neque enim id hic inquiri-
tur movens quod lignum in ignem vertit, sed a quo actu existens
ignis eo modo ad proprium impellitur locum, quo lapides a
proiiciente et animalium corpora ab anima, ab eo nimirum di-
stincto separatoque et a quo, non commotus impulsusque, ignis
moveri non possit, siquidem hoc illis evenit, quae non a se ipsis,
sed aliena atque extranea moventur ope; ut nunquam satis ho-
minem mirari queas, qui cum eorum quae natura moventur ab
alio ab ipsis separato distinctoque nullum omnino in iis moveri
declararit, at fieri tantum ab alio ex iis illa omnia ab alio move-
ri enunciare nihil veritus sit. Et propterea etiam mobilia quae
sunt entia, nequaquam efficiens motus sui nec faciendi omnino
in se ipsis principium habere, sed patiendi tantum; desides igi-
tur stertentesque proprias rerum naturas formasque faciat,
huiusmodi enim videantur et sint omnino formae, si entia non
efficiens sui motus nec faciendi omnino principium in se ipsis
habeant, sed patiendi tantum. At alibi actiones omnes formis
aperte attribuit, et omnes manare a formis asserit, et hoc a mate-
ria differre formas, quod agere hae, pati modo illa possit, et
quae omnino si pati possunt agere etiam possint necesse est;
quoniam enim a contrariis tantum pati possunt, minimeque illis
pati impotentibus, nihil enim apud nos impatibile existit, quae
patiuntur formae et ipsae in eas a quibus patiuntur agendi fa-
cultate praeditae necessario videri debent. At eo unde digressi
sumus redeamus. Et quando ne Aristoteli quidem quae natura
moventur vere ab alio moveri videntur, sed fieri modo aut ab
impedimento liberari, quae natura moventur omnia a se ipsis
moveri ponamus, et multo Coelum amplius, quod neque ab alio
Aristoteli generatur, et cuius motus a nullo retardari aut impe-
diri potest; cui igitur, horum exemplo, aliud a propria natura
movens nullum adiicere Aristoteles possit. At reliqua prosequa-
mur, et quale motivum a quo motus provenit esse oporteat


pagina successiva »
 
p. 426