BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 428

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


inquirentem Aristotelem audiamus; licet enim quae natura
moventur a se ipsis moveri et in se ipsis motus sui principium
habere visa sint omnia, ut a quo primo ea moveantur inquirens
Aristoteles ne audiendus quidem videri possit. At undique ut
Aristotelis positiones inanes demonstrentur, audiatur tamen
examineturque.

Cap. 56. Primum movens immobile oportere esse Aristoteli vide-
tur.


Quoniam, inquit Aristoteles, declaratum est omne quod
movetur ab aliquo moveri, ne in infinitum procedatur necesse
est devenire ad primum movens, quod non moveatur ab alio,
sed se ipsum moveat, aut immobile sit; aliter enim in infinitum
fieret processus. Per se igitur mobile id erit omnino cuius pars
altera moveatur, moveat altera, non autem moveatur, aut quod
totum se ipsum moveat totum
. At hoc, inquit, demonstrabitur
contingere non posse; quomodo enim vel effingi possit eodem
motu deferre aliquid et deferri? alterare et alterari? Eandem igi-
tur rationem idem docebit et discet, eandem sanitatem curabit
et curabitur. Praeterea quoniam determinatum est omne quod
movetur potentia id esse ad quod movetur, quod enim calescit
facultate erat calidum, et quod frigescit facultate erat frigidum,
at omne movens actu iam est quatenus movet, per se igitur
mobile, quod scilicet totum a toto movetur, simul et potentia et
actu esset ad idem; facultate quidem quatenus movetur, actu
autem quatenus movet, igitur perfectum simul et imperfectum,
calidum et frigidum, calidum igitur et non calidum. Quae cum
absurdissima sint, reliquum est ut per se mobile id esse dicatur,
cuius pars movet tantum, pars tantum movetur, et quae movet
ut sit ipsa penitus immobilis, quae movetur moveat interdum
aliquid extrinsecus interdum moveatur tantum; quod in anima-
libus facillime videtur, quae per se mobilia sunt, quo definitum
est modo, et est in ipsis movens anima immobilis ipsa ab anima


pagina successiva »
 
p. 428