BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 434

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


naturae inferens vim, ad superpositum magnetem, ad similem
scilicet cognatamque ascendit rem. Quae in proprio loco et in
se ipsis circumvolvuntur, minime ea locum mutare videri pos-
sunt, nec sublunaris aer, vel Coelum ipsum, ut e partibus mul-
tis compositum multisque contentum in locis, sed ut unum
omnino ens et unico contentum in loco videri debet. Si quae a
se ipsis moventur, non tota ipsa moveri, sed singulorum partes
reliquae ab una quapiam, et immota ea, declarare propositum
Aristoteli erat, ea non similaria, sed e partibus diversis compo-
sita esse ostendendum illi erat, quarum itaque et substantia et
operatio diversa videri posset. Et tales insuper earum quasdam
quae immobiles videri possent, tum et modus etiam aperiendus,
quo immobiles ipsae immotaeque reliquas impellerent, aut sese
movendi facultatem iis praeberent. Id si praestare nequeat,
minime homini credendum similaria quae sunt, perpetuoque
motu eodem moveri videntur, non a se ipsis totis tota moveri,
sed partes reliquas ab una quapiam, et immota ea; neque enim
quod eo modo moveatur intueri licet ullum. Videtur hoc, in-
quit,
in animalibus apertissime
. At mihi quidem nihil aeque
obscurum, non modo si ex anima corporeque, ut e forma et
materia, compositum sit animal, quae ubi simul coeunt ita
unum fiunt, ut, vel Peripateticorum testimonio, nihil magis sit
unum, nihil itaque in composito ex ipsis invenire liceat, quod
alterum sit tantum, aut non utrumque simul, ut operatio nulla
solius sit formae, quae nimirum nusquam sola et per se sit, sed
compositi omnes; neque igitur movens modo seorsum ulla
appareat pars, eaque immota, nec mota modo ulla, sed aeque
omnes moventes, et motae aeque omnes; sed si anima corpori
insit, ut nauta navi, ut hic Aristoteli placere videtur, et placeat
necesse est, separatum distinctumque enuncianti movens a
moto. Quid enim humana quidem ratione minus comprehensi-
bile, quam brutum ex se stupidumque corpus et grave sui natu-
ra atque immobile, ab incorporea immotaque et volente tantum
atque eligente anima moveri, vel inalterari omnino quicquam?
Eae certe (ut suo amplius expositum est loco) singula Aristotelis


pagina successiva »
 
p. 434