BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hermes Trismegistus - Asclepius » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 440

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


tumque, ipsum denique Deum Maximum, ut res tanti momen-
ti, quoad per nos fieri potest, manifestissima fiat, rationes iti-
dem quibus id astruunt exponendae examinandaeque visae
sunt. Si, inquiunt, Coeli motus continuus est et aeternus, Coe-
lum ipsum aeternum sit oportet, et animatum insuper, aeter-
num existens optimumque, et motu delatum longe praestantis-
simo; et id itaque sit necesse est, cuius desyderio moveatur
Coelum; nam quae per animam moventur, ob impulsum omnia,
et ob alicuius moventur appetitum. Et non aeternum modo
oportet esse huiusmodi movens, summeque simplex, atque
actu, aeterni continentisque motus causam, sed immotum iti-
dem, iuxta rationem in Physicis positam, et superius a nobis
examinatam. Quod eo existente quod movetur et movet, quale
inerrans videtur Coelum, quod suppositum vagum erransque
secum rapit commovetque, et eo quod movetur, quale errans
apparet vagumque, id etiam esse oporteat quod movet tantum
et non moveatur; altero enim e componentium quid per se exi-
stente, et alterum per se existere oportet. Inde itaque non sui
ipsius gratia propriamque operandi operationem, sed ob impul-
sum, et ob alicuius appetitum, moveri Coelum Peripatetici ra-
tiocinantur, quod animatum cum sit, animalium ritu moveri
oporteat, ob alicuius videlicet desyderium, aut etiam odium, ob
impulsum omnino atque appetitum; animatum porro esse ex
eius substantiae atque operationis praestantia, siquidem quae
animata sunt inanimis nobiliora et praestantiores operationes
operari videntur. Num igitur Coelum ex anima corporeque, ut
e distinctis separatisque rebus, veluti animalia, constet et num
praeterea, qualecunque existat, ob externi cuiuspiam appeti-
tum moveatur consyderandum. Animalia, vel quae ignobilissi-
ma apparent, entibus quae apud nos sunt omnibus nobiliora
esse, recte id quidem, quippe quae operationes operari viden-
tur longe quam alia praestantiores, vivere nimirum moverique.
Et si ex anima ea constent corporeque, ut e forma et materia,
unum itaque atque idem sint, et operationes animalis totius,
non solius sint animae, haud perperam animatum videatur
Coelum, forma videlicet naturaque praeditum animae substan-
tiae nihil dissimili, vivere et ipsum moverique conspectum. At


pagina successiva »
 
p. 440