BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 442

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


quoniam animalia ex anima corporeque, ut e distinctis separa-
tisque rebus, Aristoteli hic suisque ponuntur, et motus ab anima
sola fieri, eiusque solius proprius esse, summe similare visum
Coelum, et nunquam cessante delatum motu, nequaquam ani-
matum videri illis debuit, sed substantiae eiusdem esse uni-
versum cuius ipsa est anima. Quoniam enim, ut saepe dictum
est, enti uni, nisi contrarias ei indas naturas, motus motusque
cessatio atque immobilitas assignari minime potest, sed quod
mobile existit perpetuo moveatur necesse est; non perpetuo
moveri animalia visa, non tota mobilia, sed e duplici substantia
composita esse videri debent, e mobili altera, et ex altera immo-
bili, quae propterea moveatur, quod ab inexistente alia defera-
tur; id autem non perpetuo, nec diu fieri posse, quod quae
mobilis est, immobilis onere oppressa defatigataque, ulterius
eam vectare minime possit, at nunquam tamen, ut dictum est,
immobilis facta ipsa, ut arteriarum thoracisque perennis motus
manifestat. Quoniam igitur nunquam a motu cessare, vel defa-
tigari videtur Coelum, non e duplici et ipsum substantia, et ex
immobili altera, veluti animalia compositum videri debet, quae
nimirum si a mobili vectetur, veluti onus eam gravet, et eius mo-
tum vel sistat, vel variet saltem interdum, sed universum ipsum
mobile et spiritus substantiae quam simillimum. At neque si sui
natura immobile sit Coelum, veluti animalium corpora, modum
effingere Aristoteles queat, quo a separata immotaque substan-
tia moveri ipsum possit; longe enim is absurdissimus quo ani-
malium corpora ab huiusmodi anima Aristoteli moventur, ut
suo apertissime demonstratum est loco. At eo moveri Coelum
ne ipsi quidem Aristoteli placere potest, spiritu nimirum ab
anima appetente, quid vel aversante, calefacto frigefactoque, a
quo igitur maiore minoreve facto, corpus impelli et retrahi
etiam possit, nervorum praecipue uso ministerio; summe enim
simplex Coelum, nec partibus distinctum ullis, nec ullis dona-
tum organis, et quod nec quod aversetur, nec quod appetat
habeat ullum, penitusque inalterabile, quo[d]cunque movetur et


pagina successiva »
 
p. 442