BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 446

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


bonitatem intueatur fateaturque? Ecquis itidem quaecunque in
Terrae Coelique medio constituuntur, non ea omnia a Coelo e
Terra educta fateatur? Quis tandem sanae mentis homo quae-
cunque velit Deum facere posse neget? At Dei sapientiam boni-
tatemque in reliquis contemplatus quivis, illud itidem simul in-
tueatur, posse quidem quaecunque velit facere Deum, qui Mun-
dum universum e nihilo condiderit; non eo ipsum pacto consti-
tuisse, ut entia ad proprias edendas operationes nova eius assi-
due indigeant voluntate, sed singula, a Deo ipso, propria natu-
ra propriasque operandi operationes facultate donata, iuxta
propriam singula operari naturam, nunquam tamen a Deo sum-
mo non pendentia, nec unquam Conditoris ope non indigentia,
at aeque singula; quorum igitur nullum non a propria itidem
natura et non sui ipsius agat opereturque, aliorum interdum
gratia agere visum operarique. Ea scilicet in singulis ipsius ope-
ribus Conditoris nostri industria elucet sapientiaque, ut quod
necessario est factum consulto id et melioris gratia factum vide-
ri possit, et partium singularum operatio ad aliarum omnium et
singularum etiam spectare conservationem. Itaque singula ani-
malium viscera, singulae partes, proprium conficientes opus
propriasque edentes actiones, non se ipsas modo servant oblec-
tantque, sed reliquas adiuvant et servant etiam omnes servatae
et ipsae ab omnibus, nullis tamen non propriam edentibus ope-
rationem; ut si quae in Coeli Terraeque existunt medio ab illius
motu omnia constitui servarique videantur, minime tamen eo-
rum gratia Coelum moveri videri debet. Quin potius praeci-
puum Dei Optimi Maximi sapientiae indicium id sit, qui neces-
sario et sui ipsius gratia motum Coelum eo ipsum deferri insti-
tuit modo, ut longe etiam maximum longeque (ut dictum est)
robustissimum, Terram tamen longe minorem longeque debi-
liorem non exurat, et longe plurima ex ea educat longeque pul-
cherrima, at quorum gratia tamen nunquam moveatur Coelum,
nisi necessarius salutarisque et longe etiam iucundissimus sit
ipsi motus, quove ut propria oblectetur serveturque operatione,
ut alibi a veritate coactus edoctusque ipse itidem affirmat Ari-
stoteles. Coelum, inquit, circulari movetur motu. Est enim ipsi
bonum moveri quam manere magis, quoniam operari magis
quam non operari. Aeterno autem corpori convenientissimus


pagina successiva »
 
p. 446