BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 448

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]

circularis motus, qui neque principium habet neque finem.
Recte sane: non igitur alia inquirenda motus causa, quae prae-
sertim finis habeat rationem. Nec aliud itaque appetens, nec
alteri simile fieri studens, nec ullius consuetudine frui quaerens,
sed ob id movetur Coelum, quod operari praestat propriam sci-
licet operationem, quae (ut saepe dictum est) salutaris est lon-
geque iucundissima, non alienam, quae et laborem infert mole-
stiamque et ad interitum denique agit. Et alibi: moveri Coelum,
inquit Aristoteles, quoniam proprium est ipsius opus; neque
hoc tantum, sed esse etiam propter motum. Singula, inquit,
quorum opus est, esse operis gratia, Dei autem actio immorta-
litas; quare necesse est divino vitam existere sempiternam.
Quoniam autem Coelum tale, divinum enim corpus, propterea
habet circulare corpus, quod natura circulo movetur semper
.
Motus igitur Aristoteli Coeli est opus, et propter motum insu-
per est Coelum, a propria igitur substantia, nec ob aliud omni-
no movetur Coelum, sed propriae operationis operandae gratia,
quae nullius externi opera aut ope editur, et quae finis est ope-
ranti enti omni. Tum alibi: moveri, inquit, Coelum quoniam
bonum appetit; id autem motu consequi, et propterea diversos
orbes diversis moveri motibus, non enim eisdem omnes bonum
consequi posse. Pluribus itaque quosdam, quosdam vero pau-
cioribus, nullis omnino Terram, quia scilicet bonum consequi
non potest, exemplo demortui iam hominis
. Si propterea move-
tur Coelum, quia bonum appetit proprium nimirum; neque
enim alienum appetat, et si motu illud consequitur; motus pro-
pria est Coeli operatio, qua (ut dictum est) singula proprium
bonum consequuntur. Absurdum porro non moveri Terram,
quia bonum consequi non potest; propterea enim ea non move-
tur, quia motu bonum amitteret, siquidem propria Terrae im-
mobilitas, itaque a motu, ab aliena videlicet operatione, cor-
rumperetur, alienum adepta bonum. Propterea igitur non mo-
vetur, et moveri omnino nec potest, nec vult, quod immobilita-
te gaudet, et ab immobilitate proprium habet bonum; Coelum
contra perpetuo movetur quoniam motu illud consequitur.
Neque igitur perperam Averroes coelestes orbes a motoribus
moveri asserit, et sui ipsorum gratia et formarum insuper mate-
rialium. Propter se quidem, inquit Averroes, orbes movent


pagina successiva »
 
p. 448