BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Biblia, 1 Cor » Bruno, Giordano De magia mathematica - p. 496

Bruno, Giordano

De magia mathematica


universa; ad media, utpote ad ministeriales potestates, quae in
omnibus, si rite inspiciantur et tractentur, supernis obtemperant
virtutibus; ad inferna, utpote ad operabilia, de quibus non est de-
sperandum.
X. Modus atque forma tractandi cum omnibus potestatibus non
est arduus, sed licet apud plurimos huius artis indagatores intue-
ri, ut apud Albertum qui generales hac de re canones instituit
atque breves. Verum tamen quod arduum dicimus esse, est no-
minum advocandorum noticiam habere pro diversis negotiis atque
diversis effectibus diversorum; quae quidem nomina multae indu-
striae viro et in hac arte felicissimo, Trithemio abbati, fuere reve-
lata, et nos redegimus in hoc compendium ea quae in sua Stega-
nographia
dispersa proposuit ille.
XI. Iuxta igitur igitur quatuor mundi cardines quatuor ille co-
gnovit principes, quorum ad Septentrionem dominatur Armadiel etc.
Sequitur ad Austrum habitans magnus
princeps Caspiel etc. Sequitur ad Orientem Carnaziel etc.
Ad Occidentem est Anchiadiel, qui etc.
De aliis principibus locorum. Est et ad Septentrionem ma-
gnus princeps Demoriel etc. De ducibus determinatum
locum non habentibus. Praeter hos principes et duces,
qui certis locis orbis visibiliter deputantur, sunt quidam instabiles,
quos Magi dicunt sicut muscas in aėre volare, sine ordine, habi-
tatione et restrictione, et ideo ubicunque advocari possunt, quo-
rum primus est Garadiel etc. Secundus post Garadielem est Bu-
riel etc. — Tertius princeps vocatur Hydriel etc.
Quartus est princeps qui vocatur Syrrhichiel etc. Quintus princeps
est Evomiel seu Evoviel etc. Sextus princeps Icosiel etc.
De verbo naturae, de ceremoniis seu tempore
agentis, characteribus et notis divinis. Decernit hic homo
triginta spiritus, quorum singuli sunt in officio praesidentes etc.


pagina successiva »
 
p. 496