BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 394

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


fallere, id circa quod versaturus erat Parmenides dialecticum
esse negotium, neque aliud ab eo Socrates postulaverat.
Id autem iuvenilis potius quam senilis officii Zeno indica-
verat. Quibus etiam testimoniis si non credimus, ipsum
percurramus dialogum, videbimusque nusquam aliquid ad-
firmari, sed ubique solum quaeri, hoc si sit, quid conse-
quetur, quid item si non sit. Occasionem autem suae
sententiae de ente et uno hinc Academici aucupati sunt,
quod prima positione hoc se problemate exercet ut videat,
si omnia sint unum, quidnam consequatur; respondetque
futurum ut illud unum, quod esse ponimus, sit impartibile,
sit infinitum, nusquam sit et cum id genus multa enumeret,
affert et hoc inter alia, futurum scilicet ut illud unum non
sit ens. Attende autem etiam si haec dialectica non sit
exercitatio, sed de ente unoque dogma tradatur, quantum
haec different, asserere scilicet unum super ens esse et hoc
asserere futurum ut, si omnia sint unum, illud unum ens
non sit. Et de Parmenide satis.
Enimvero in Sophiste in hanc sententiam potius lo-
quitur esse unum et ens aequalia, quam esse unum ente
superius. Hoc enim ubi explicet non inverno, illud multi-
fariam significat, ut per haec verba: «Nam ita considerans
confiteris necessarium esse eum qui aliquid dicit unum
aliquid dicere
» et mox « eum vero qui non aliquid dicit
necesse est neque unum quid, idest nihil dicere
».
Haec ille. Aequalia ergo apud eum, immo eadem sunt
non unum et nihil, aequalia item unum et aliquid. Post
haec item probat dici non posse non esse unum, atque ita
colligit: «Ens non enti non accidit: ergo unum non accidit


pagina successiva »
 
p. 394