BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 398

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


enim voce respondent numquam creditum a Parmenide
non esse in rebus divisionem, multitudinem, pluralitatem,
quam ipse alibi in suis poematibus aperte confitetur, sed,
curri dixit unum est quod est, iudicatum ab eo illud cui
vere entis appellatio congruit et quod vere est esse unum
tantum, quod unum Deus est. Quare, si Parmenidi credi-
mus eiusque defensoribus etiam platonicis, unum supra ens
esse non potest, nisi sit supra Deum, tantumque abest ut
Deum esse ens neget Parmenides, ut soli Deo veram entis
appellationem concedat. Atque ita primae rationis Platoni-
corum solutio nobis obiter occurrit.
Sed et Dionysius Areopagita, quem qui contra nos
disputant fautorem suae sententiae faciunt, non nega-
bit vere a Deo apud Mosem dicit «Ego sum qui sum»,
quod graece ita legimus ἐγώ εἰμι ὁ ὤν idest «ego sum ens»
sicut multitudo opponitur uni, concedent necessario illud
quod non est ens, esse nihil sive non ens, sicut quod non
est unum est multum sive multitudo. Quare, si eamdem
servant legem locutionis, fateantur oportet Deum aut nihil
esse, quod aures ipse formidant, aut esse ens. Hoc modo
ens cum accipitur, illud primum axioma et universale pro-
loquium statuimus, de re qualibet necessario dici aut esse
eam aut non esse, de nulla autem utrumque simul aut dici
aut cogitali posse. Cum ergo extra omnia nihil sit praeter
ipsum nihil, si hoc modo acceptum ens solum nihil a se
excludit, omnia ambiat proculdubio necesse est. Qua re
plura eo ambire unum non potest, nisi ipsum ambiat
nihil, quod Plato negat in Sophiste, cum dicit non ens
sive nihil unum dici non posse. Si neque ambit pauciora,
ut ipsi volunt; aequalia ergo et ens et unum.


pagina successiva »
 
p. 398