BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 404

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


At, dicet quispiam, hac saltem ex parte discors erit
Aristoteles a Platone, quod Aristoteles numquam ita ens
accipit ut sit sub uno Deumque non comprehendat, quod
Plato facit. Hoc qui dicunt Aristotelem non legerunt. Facit
enim et ipse hoc et longe clarius quam Plato.
Nam sexto primae philosophiae libro ait, dividi ens
per se et ens per accidens
. Cum ens per se in decem genera
dubium nullum apud bonos interpretes sub hoc ente Deum
non contineri, qui neque est ens per accidens neque sub
ullo decem generum continetur in quae dividitur ens per
se. Vulgata item apud Peripateticos est illa divisio qua
dicitur ens dividi in substantiam et accidens: quod cum
sit, ita accipimus ens ut Deus supra ens sit et non sit sub
ente, quemadmodum docet Thomas primo libro Commen-
tariorum in theologicas sententias
. Adiiciam et hoc iniuria
gloriari quosdam Platonicos quasi mysterium habeant Ari-
stoteli ignotum, cum dicunt duas esse proprias Dei appel-
lationes, unum scilicet et bonum, atque ita bonum et
unum ante ens esse. Sicut enim ostendimus non latere
Peripateticos quo modo supra ens Deus intelligi possit,
possumus et hoc ostendere duo in primis haec nomina,
boni scilicet et unius, Deo Aristotelem dedisse. Nam XII
libro primae philosophiae postquam de toto ente sepa-
ratisque mentibus disputavit, quaerit postremo (quasi post
omnia ad Dei solius proprietates investigandas conversus)
an praeter bonum quod quasi in exercitu in entium uni-
versitate est, sit bonum aliquid separatum quasi in duce
huius exercitus, idque esse determinat, quod bonum Deus
est, de quo consequenter eodem capite unitatem probat,
in eius testimonium, post validas rationes, illud etiam


pagina successiva »
 
p. 404