BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 388

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


Liceat autem mihi per te, linguae politioris vindicem, verbis
uti quibusdam nondum fortasse Latii iure donatis. Quae
tamen ipsa rerum novitas et quaedam prope necessitas
expressit, nec elegantioris stili lenocinium quaeras. Ut enim
Manilius inquit, «ornari res ipsa negat, contenta doceri».
Fuerunt igitur haec, si recte memini, de quibus sermonem
habebamus.

Caput primum.
In quo Platonicorum rationes narrat,
quibus volunt adstruere unum esse ente superius.


Aristoteles multis in locis respondere haec sibi invicem
et aequali esse ambitu dicit, unum scilicet et ens, verum
item et bonum. Sed de his postea. Resistit Academia cui
placet unum esse prius ente; prius autem cum dicunt et sim-
plicius intelligi volunt et communius. Quare et Deum (cuius
summa simplicitas) esse quidem unum dicunt, non tamen
esse ens; intra terminos item unius concludi primam
omnium materiam, rudem scilicet illam et informem, quae
tamen extra, ut volunt, entis limites est. Tum illud afferunt,
non idem esse quod uni opponatur et quod enti; opponi
autem enti quidem nihil, uni autem multitudinem, eadem
igitur lege qua et opposita censeri duo illa, ens et unum,
ut non converti, nec respondere invicem existimentur.


pagina successiva »
 
p. 388