BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 412

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


nus, hoc, tolle illud, idest particularem hanc tolle limitatio-
nem per quam sapientia ita est bonum quod est sapientia,
quod non est bonum quod est iustitia; pariterque iustitia sic
habet iustitiae bonitatem ut non habeat eam quae est sa-
pientiae, tumque in aenigmate faciem Dei videbis, idest
omne bonum ipsum, bonum simpliciter, bonum omnis boni
bonum. Ita vita sicut ens quoddam est, ita est unum quod-
dam. Est enim perfectio una pariterque sapientia perfectio
una est. Abice particularitatem, remanet non hoc aut illud
unum, sed ipsum unum et simpliciter unum. Cum ergo
Deus ille sit qui, ut a principio dicebamus, ablata omnium
imperfectione omnia est, certe cum a rebus omnibus et
quae sub suo genere imperfectionem et sui generis parti-
cularitatem abdicaveris, id quod remanet Deus est. Deus
ergo ipsum ens, ipsum unum, ipsum bonum similiter et
ipsum verum.
Duos iam gradus promovimus ad caliginem ascenden-
tes quam Deus inhabitat, a divinis nominibus omnem pur-
gantes maculam quae ex rerum est significatarum imper-
fectione. Adhuc duo supersunt gradus quorum alter nomi-
num arguit deficientiam, alter nostrae intelligentiae accu-
sat infirmitatem. Haec nomina, ens, veruni, unum, bonum,
concretum quid dicunt et quasi participatum, quare rur-
sus dicimus Deum super ens, super verum, super unum,
super bonum esse, quia scilicet ipsum esse est, ipsa veritas,
ipsa unitas, ipsa bonitas. Verum adhuc in luce sumus;
Deus autem posuit tenebras latibulum suum. Ad Deum
ergo nondum perventum est. Donec enim quod de Deo
dicimus etiam intelligimus et comprehendimus, in luce ver-
sari dicimur, et tanto minora de Deo et loquimur et senti-
mus quanto infinita sua divinitate capacitas nostrae intel-


pagina successiva »
 
p. 412