BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 414

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


ligentiae minor est. Ad quartum igitur gradimi conscen-
dentes intremus ignorantiae lucem et divini splendoris ca-
ligine exoculati clamemus cum Propheta: «Defeci in atriis
tuis, domine», hoc unum de Deo postremo dicentes esse
ipsum inintelligibiliter et ineffabiliter super id omne quod-
nos de eo perfectissimum vel loqui possumus vel concipere,
tunc super ipsam etiam quam conceperamus unitatem, bo-
nitatem, veritatem. superque ipsum esse Deum eminentis-
sime collocantes. Huc respiciens Dionysius Areopagita, post
ea omnia quae in Symboica Theologia, in Theologicis In-
stitutionibus
et quae de divinis nominibus et de mystica
scripserat Theologia, postremo in calce eiusdem libri, quasi
qui iam in caligine esset et, ut poterat, de Deo sanctissime
loqueretur, sic post quaedam alia ad idem attinentia excla-
mavit: «Neque veritas est neque regnum neque sapien-
tia neque unum neque unitas neque deitas aut bonitas
neque spiritus est, quantum scire ipsi possumus, neque
filli neque patris est denominatio neque aliud aliquid ex
his quae nobis aut alteri cuique in mundo sunt cognita
neque aliquid eorum quae non sunt neque eorum quae
sunt est, neque ea quae sunt illam sciunt sicut ipsa est,
neque scit ipsa quae sunt sicuti sunt, neque sermo ipsius
est, neque nomen neque scientia neque tenebrae neque lux
est, neque error neque veritas neque est ipsius ulla omnino
positio neque ablatio
». Haec vir ille divinus ad verbum.
Recolligamus quae diximus videbimusque in primo nos
gradu discere Deum non esse corpus, ut Epicurei, neque
formam corporis, ut illi volunt qui Deum asserunt animam
esse caeli vel universi, quod et Agyptii, ut scribit Plutar-


pagina successiva »
 
p. 414