BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 416

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


chus, existimaxunt et Varro Theologus Romanus, unde
utrisque magnum fomentum idolatriae, ut alibi declarabi-
mus. Sed et quidam sunt ex Peripateticis adeo stolidi ut
hanc et veram et Aristotelis sententiam esse confirment.
Vide quantum a vera hi Dei cognitione deficiunt, in car-
cere quasi in calce quiescentes et tunc se ad Dei fastigia
credentes pervenisse cum humi adhuc iacentes pedem ver-
sus eum nondum moverunt. Sic enim nec perfecta Deus
vita neque ens perfectum neque perfectus etiam esset in-
tellectus. Sed profanam hanc opinionem quinta decade no-
strae Concordiae late incessuimus.
Discimus in secundo gradu quod pauciores recte as-
sequuntur et in quo falli possumus magis, si a vero in-
tellectu paululum deviaverimus, Deum scilicet nec esse vi-
tam nec intellectum neque intelligibile, sed melius aliquid
atque praestantius omnibus his. Nomina enim haec omnia
particularem dicunt perfectionem qualis nulla in Deo est.
Quod respicientes et Dionysius et deinde Platonici in Deo
et vitam et intellectum et sapientiam atque his similia esse
negant. Sed quoniam totam horum perfectionem quae in
his multa et divisa est, Deus ipse sua unica perfectione quae
est sua infinitas, sua deitas, quae ipse est, in se unit et col-
ligit, non sicut unum ex illis multis, sed unum ante illa
multa, ideo quidam alii, et praesertim Peripatetici, quos
quantum licet fere in omnibus imitantur Parisienses theo-
logi, haec omnia in Deo esse concedunt. Quod dicentes
atque credentes non solum recte dicimus et credimus, et
cum his concorditer qui illa negant, si illud nobis semper
Aurelii Augustini fuerit ante oculos, sapientiam Dei non
plus esse sapientiam quam iustitiam, et iustitiam Dei non
plus esse iustitiam quam sapientiam vitamque pariter non
potius in eo esse vitam quam cognitionem nec cognitio-


pagina successiva »
 
p. 416