BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plinius Secundus, Gaius - Naturalis historia » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 420

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


ipsum cognoscit. Et tamen si quasi particulares, ut dixi,
has perfectiones accipiamus aut, cum intellectum dicimus,
naturam significemus quae ad intelligibile quasi ad aliud
extra se tendat, nihil minus quam Platonici Aristoteles
etiam Deum et intellectum et intelligibile esse constantis-
sime sit negaturus.
In tertio gradu plus aliquid nobis dum tenebris pro-
pinquabamus illuxit, ut non solum non imperfectum et-
quasi mancum aliquid ens Deum impia cogitatione finga-
mus, quale esset si vel corpus vel corporis anima vel con-
stitutum ex eis animal diceretur; neque item particulare
aliquod genus quamquam perfectissimum quasi humana
sapientes eum faciamus, ut si vel vitam dicamus vel men-
tem vel rationem; sed etiam eo quod universalia indicant
nomina quae omnia ambiunt, uno scilicet, vero, ente et
bono, melius esse cognoscamus.
In quarto gradu non solum supra illa, sed supra
orane nomen quod formari, supra omnem notionem quae
concipi a nobis possit ipsum esse sciebamus, tunc pri-
mum ipsum aliquo modo scientes cum eum omnino ne-
sciebamus.
Ex quibus colligi illud potest non solum esse Deum,
ut dicit Anselmus, quo nihil maius cogitari potest, sed
id esse quod infinite maius est omni eo quod potest exco-
gitari, ut vere dixerit iuxta hebraicam litteram David pro-
pheta: «Tibi silentium laus».
Haec pro solutione primae rationis dixerimus. Unde
magna etiam aperitur fenestra legitimae intelligentiae li-
brorum Dionysii qui de Mystica theologia et de divinis no-
minibus
inscribuntur, in quibus illud cavendum, ne aut
minora faciamus quam sint quae ille scripsit, sunt autem


pagina successiva »
 
p. 420