BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 428

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


quam illas condidit Deus, <xens, unum, verum, bonum, ali-
quid, res (duo postrema Avicennam secuti addiderunt)>,
quadrant et respondent, verae dicuntur. Vera enim imago
Herculis dicitur, quae vero Herculi conformatur. Si ut ad
eum tamquam ad finem ultimum tendunt, bonae dicuntur.
Si vero unaquaeque res secundum se absolute accipitur,
una cognominatur. Est autem hic ordo ut primum unum-
quodque sub entis ratione concipiatur, quoniam prius ef-
fiat non secundum totum quod est esset ab agente. Quo fit ut
nihil sit post Deum quod concipientes hoc de eo non in-
telligamus quod est ens ab alio: ens finitum <est> ens
participatum. Succedit enti unum. Tertia est veritas quia,
postquam est aliquid in se, videndum est an sit tale quale
est exemplar ad quod fuit formatum: cui si simile inveni-
tur, reliquum ut in illud utpote affine atque cognatum per
bonitatem se convertat. Aequali autem haec esse ambitu
quis non videat? Da aliquid esse, certe et unum est. Nam
qui unum non dicit nihil dicit, ut ait Plato in Sophiste.
Est enim illud, quicquid est a se, indivisum et ab aliis
divisum quae non sunt ipsum, hoc autem intelligimus
cura dicimus unum, sive, ut Platonis verbis loquamur,
«  est idem sibi et ab aliis alterum», quod unicuique rei
congruere in eodem dialogo ipse confirmat. Verum est
etiam necessario. Nam si est homo, utique verus est
homo idemque dictu hoc non esse verum aurum et non
esse aurum. Nam cum dicis: «verum aurum non est»,
hoc significas: «  videtur quidem aurum et est aliquid si-
mile auro, sed non est aurum
». Propterea Aurelius Augu-
stinus definiens in Soliloquiis quid sit verum ait: «Verum


pagina successiva »
 
p. 428