BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 432

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


stare non possint. Quomodo enim erit felix qui omnino
non erit? Verum non illa eis sufficit bonitas quam tunc
adipiscuntur, cum primum sunt, sed cupiunt accedere et
reliquas quae illam primam absolvant et exornent. Sicut
autem vere dicimus praeter primam ab eis bonitatem alias-
appeti bonitates, ita vere dicere possumus praeter primum
esse desiderari ab eis alia esse, quia aliud est esse felicem,
aliud esse hominem. Et si quis det fieri posse ut quis nolit
esse si non sit felix, non sequetur, ut putat Olympiodorus,
aliud esse bonum, aliud ens, sed aliud esse ens hominem,
aliud felicitatem pariterque aliam hominis bonitatem, aliam
felicitatis quarum alteram, idest primam, homo non vult
nisi habeat et secundam.
Omitto an eadem ratione aliquid bonum simpliciter
dicatur et ens simpliciter, an quod ens dicitur simpliciter
bonum tale et quod bonum simpliciter ens tale dicatur:
non enim hic omnia disputandi locus.
Vere ergo dicebamus unumquodque quod est eatenus
esse bonum quatenus est. «Vidit enim Deus cuncta quae
fecerat et erant valde bona
». Quidni? A bono opifice sunt,
qui sui similitudinem omnibus imprimit quae sunt ab ipso.
In entitate igitur rerum admirare potentiam efficientis pos-
sumus Dei, in veritate venerari artificis sapientiam, in bo-
nitate redamare amantis liberalitatem, in unitate suscipere
conditoris unicam, ut sic dìxerim, simplicitatem, quae unum-
quodque sibi, tum omnia inter se invicem, tum ad se ipsum
univit omnia, sic unumquodque ad suimet, ad aliorum,
ad Dei postremo vocans amorem.
Examinemus et eorum opposita, an aequali similiter
ambitu sint. Falsum et nihil idem esse ostendunt, quae
supra diximus. Malum et nihil si differre dicamus, recla-
mabunt philosophi pariterque theologi, quare et facere


pagina successiva »
 
p. 432