BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 436

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


Quam intelligentiam ita subsequitur ut sit unus, ut
neque oppositum concipi possit. Vide quantum aberranti
qui plura principia fingunt, plures deos. Statim et veris-
simum est. Quid enim habet quod appareat esse et non
sit, qui est ipsum esse? Consequens certe ut sit et ipsa
veritas. Sed et ipsa bonitas erit. Boni enim tres condi-
tiones, ut scribit Plato in Philebo, ut perfectum, sufficiens,
expetendum. Erit autem quod tale concipimus perfectum
quia illi nihil deerit qui est omnia; erit sufficiens quia illud
possidentibus nihil deerit in quo invenient omnia; erit
expetendum quia ab ilio et in illo sunt omnia quae expeti
aliqua ratione possunt. Deus ergo plenissima entitas, in-
dividua unitas, solidissima veritas, beatissima bonitas.
Haec ni fallor est illa τετρακτύς, idest quaternitas, per quam–
Pythagoras iurabat vocabatque principium semper fluen-
tis naturae. Principium enim haec, quae unus sunt Deus,
omnium esse demonstravimus. Sed et iuramus per ea quae
sancta, quae firma, quae divina sunt: quid illis aut firmius
aut sanctius aut divinius? Quod si Deo, ut rerum causa
est, appellationes has quattuor assignemus, ordo totus in-
vertitur. Primo enim unus erit, quia prius in se intelligitur
quam intelligatur ut causa. Secundo erit bonus, tertio verus,
quarto ens. Nam cum causa quae dicitur finis prior est
ea quae est exemplaris, et exemplaris prior efficiente (primum
enim appetimus habere quo ab iniuria tempestatum prote-
gamur, tum ideam domus mente concipimus, postremo in
materia illam extrinsecus efficiendo formamus), quare si, que-
madmodum superiori capite definivimus, bonum ad causam
finalem, verum ad exemplarem, ens ad efncientem spectat,
Deus, ut causa est, primo boni, tum veri, postremo entis


pagina successiva »
 
p. 436