BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Pico della Mirandola, Giovanni De ente et uno - p. 392

Pico della Mirandola, Giovanni

De ente et uno


sionemque animi ad res altissimas diffiniendas: «ceterum
collige, inquit, teipsum diligentiusque te, dum iuvenis es,
in ea facilitate exerce, quae inutilis multis videtur, unde
ab illis nugacitas sive garrulitas nuncupata, alioquin ve-
ritas te fugiet
». Confessum autem apud omnes, quod et,
sequentia manifestant per haec verba ab illo dialecticam
significari. Post quae, cum ita Parmenidem Socrates inter-
roget: «quis exercitationis huius modus est, Parmenides?»
respondet ille primo eum esse quem a Zenone audierat,
tum, particularius de hac re docens, admonet ut perspicaci
solertia circumspiciat, non solum quid consequatur si res
aliqua sit, sed et quid consequatur si non sit, tum videat
quid consequatur rem illam quam esse aut non esse poni-
mus, ut se respicit, ut alia; quid item alia, ut se, ut illam
respiciunt. Et cum plura ille in hanc sententiam, tum So-
crates ita: « Arduum opus affers nec te omnino intelligo.
Sed cur ipse aliquid non ponis atque isto quem probas modo
pertractas, quo mihi dilucidior huius rei fiat intellectus?
»
Respondet Parmenides hoc sibi seni esse laboriosum. De-
nique Zeno faciendum hoc dicit esse Parmenidi, quando in
paucoram conventu est, alioquin parum decore ait huiusmodi
quaedam in celebritate multorum tractari a sene, quoniam
quotusquisque noverit tractationem huiusmodi et evaga-
tionem ad veritatem adipiscendam esse necessariam.
Faciunt vel haec verba Zenonis plenam fidem eius
quod diximus. Quod enim Parmenides tractaturus est, tale
est, si credimus Zenoni, ut non sit palam in multorum con-
sessu a sene tractandum. At si, ut illi volunt, de divinis
ordinibus, de primo rerum omnium principio agit, quae
tractatio seni congruentior aut erubescenda minus? Sed
citra omnem est controversiam, nisi nos ipsos vellemus


pagina successiva »
 
p. 392