BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Bruni, Leonardo De militia - p. 672

Bruni, Leonardo

De militia


regnum vel principatus obveniat, non amplius militem sed regem
vel principem dicamus, ita tunc maiorem nacti dignitatem ab ea
nuncupabantur, non amplius equites at senatores aut consulares.
Nam patres illos primum a Romulo mox a Prisco Tarquinio rege
in senatum conscriptos, a quibus patricie manarunt familie, ex
equestri ordine lectos non equidem ambigo, licet postea usque
adeo in his creverit nobilitatis opinio ut reliquas omnes familias,
quamvis nobiles quamvis consulatibus et dictaturis honestatas,
tamen quia patricie gentis non erant, plebeias nuncuparent. Quod
faciant per me licet, nihil enim repugno modo illud fateantur
initium sue nobilitatis fuisse cum primum ex plebe ac multitudine
ad equestrem pervenerint dignitatem, nec si ascendendo ad
celsiores pervenerunt gradus ut iam ceteros despiciant, magis id
refert mea quam si reges nemini preter se generis claritatem esse
contendant. Sed certe ut quidam clarus qui non rex, sic etiam
quidam nobilis qui non patricius.
Videtur etiam in Gallie civitatibus secundum vetustum
morem equester ordo supra plebem attollere. Cesar quidem
eorum institutorum diligentissimus spectator et testis in iis libris
quos de bello a se in Gallia gesto composuit fere in hunc modum
scripsit. «In omni Gallia eorum hominum qui aliquo sunt numero
atque honore genera sunt duo, unum equitum alterum druidum,
nam plebs pene servorum habetur loco
». Hoc perinde est ac si
quis dixerit: In Gallie civitatibus duo sunt que homines supra
plebem attollant, equestris dignitas ac sacerdotium. Preter hec
autem duo genera omnes sunt plebs. Plebs autem nullo neque
numero neque honore apud Gallos est, sed pene servorum
habetur loco.
At non sic Romulus, sed plebem sua iura libertatemque
habere voluit. Equites tamen a plebe distinxit ac longe supra illam
esse iussit dignitateque et amplitudine et honore precellere. Hec
fuit institutio Romuli circa militiam, hec forma civitatis ab eo
constitute, non iam ficta et umbratilis sed vera et solida. Quantum


pagina successiva »
 
p. 672