BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Bruni, Leonardo De militia - p. 674

Bruni, Leonardo

De militia


vero summus ille vir ac pene divinus militie detulerit quantumque
spei in hac una re collocaverit, non vivus modo instituendo
exercendoque sed mortuus etiam confirmando ostendit. Verba
siquidem eius suprema ad Iulium Proculum ista fuere: «Abi
nuntia, inquit, Romanis celestes ita velle ut mea Roma caput orbis
terrarum sit. Proinde rem militarem colant sciantque, et ita
posteris tradant nullas opes humanas armis romanis resistere
posse
». Hec locutus sublimis abiit.
Satis quidem, ut opinor, demonstratum est in utraque civitatis
forma que sit militie origo atque natura, ex quibus etiam
deprehendi potuit quid sit miles. Est enim miles nihil aliud quam
custos civium et propulsator belli legitime ad hoc ipsum sacra-
mento adactus. Militia vero est res ipsa et quidem honestissima et
maxime necessaria, secundum naturam ad civitatem conti-
nendam.
Nunc vero quoniam primo proposita transegimus loco,
consequens est quemadmodum hec nostri temporis militia illi
conveniat intueri, pro cuius cognitione duo ex iam dictis videntur
repetenda. Unum est nobilitatem equis, plebem autem pedibus
militare solitam, alterum qui miles non esset ei pugnare in hostem
non licere. Dico igitur militiam hanc nostram ista duo prestare.
Primum ut ex plebe ad equestrem ordinem, id est ad splendorem
nobilitatemque, traducat, secundum ut legitimum propugnato-
rem per sacramentum efficiat. Quare et ignobili genere interdum
orti, si vel egregia virtute vel opulentia precellant, ea se dignitate
insigniri procurant, per illam se ac posteros nobilitari volentes. Et
nobilissimi interdum homines illam assumunt, non tam nobilita-
tem querentes quam sacramenti misterium. Est ergo utraque vis
in hac militia, sed tantum confert quantum is indiget cui
confertur. Itaque collata ignobili utrumque prestat, nobili vero
cum alterum iam habeat alterum solum. Congruit autem philo-


pagina successiva »
 
p. 674