BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Bruni, Leonardo De militia - p. 676

Bruni, Leonardo

De militia


sophorum institutioni et Romuli. Nam quod perpetua est hec
militia, non autem temporaria, philosophorum institutioni conve-
nit. Illi enim perpetuos milites esse voluerunt. Quod autem ex
pedestri ordine ad equestrem traducuntur, id iam Romuli est, et
aliorum si qui non dissimilia Romulo in suis civitatibus statuere.
Videtur autem vulgus in hac una quidem re peritius loqui
quam mediocriter quidam eruditi. Vulgo enim sic proferunt
huiusmodi honorem ut equi mentionem habeant. Denique cum
alicui collata sit ea dignitas factum equitem vulgo dicunt equitem-
que compellant. At mediocriter eruditi militem aiunt, et est
profecto miles. Nam id quidem negari haudquaquam potest, sed
compellatio certe non satis honesta. Nam cum sit quidam miles et
qui pedibus et qui equo militat et sit excellentia permagna in
equite, malo equidem eo nomine compellare in quo est precellen-
tia dignitatis proprie quam eo quod est utriusque commune.
Velut enim si quis priores alloquens nostros non priores eos sed
cives compellaret, verum quidem diceret sed eorum honori non
satisfaceret. Sunt enim non cives modo sed etiam dignitate supra
cives positi. Sic qui istos milites appellat verum quidem dicit sed
eorum honori non satisfacit. Sunt enim non milites modo sed
equestri dignitate prestantes. Signum huius est quod milites
dicimus etiam non satis honesto exercitio preditos, ut qui super
vestem miserunt sortem et qui ad supplicium ducunt et qui reos
custodiunt. Unde illud est: militem et reum eadem stringit
catena
. Quare apud peritissimos loquendi auctores observatum
vidi ut miles fere peditem designet, eques autem cum honore
dicatur, quod etiam ad dilucidandam orationem pertinet pedibus
an equo, nobilis an ignobilis miles sit unico verbo discernere.
Eques enim genus militie dignitatemque significat, eaque est


pagina successiva »
 
p. 676