BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Bruni, Leonardo De militia - p. 680

Bruni, Leonardo

De militia


nihil aliud quam anulos aureos gerebant, cum eos qui equites non
essent ferreos habere mos esset.
Filii quoque equitum quamdiu pretextati erant bulla aurea
utebantur, quod Lucius Tarquinius rex omnium primus filio suo
impuberi dedisse traditur, indeque receptum esse ut equitum filii
auream bullam in pretexta gererent, quod nobilitatis erat insigne.
Pueros ergo nobiles a plebis bulla aurea secernebat, equites vero a
plebe anulus aureus, nec quicquam aliud in pace. Nam in preliis
quidem arma decorare mos fuit, presertim apud Gallos, de
quibus illa sunt Homeri nostri: «Aurea cesaries ollis atque aurea
vestis / Virgatis lucent sagulis, tum lactea colla / Auro innectun-
tur
». Apud Grecos quoque prefectum illum Alexandri regis
notatum scimus quia primus omnium aureas virgulas calceis
inseruit. Sed nostri equites, non his contenti, etiam spinter in
palla circumferunt. Auri igitur usus primum equitibus in anulis
fuit, idque parce ac verecunde, ut etiam quidam tamquam re vana
et levi abstinerent. Post vero latius in consuetudinem venit, nec
porro dignitatem ullam facit aurum, sed tantummodo ostentat,
nec quicquam in milite significat preter equestrem dignitatem, id
est nobilitatis signum a plebe distinguens. Nam senatores quidem
ab equitibus genus vestis secernebat, equites vero a plebe anulus
aureus.
Putare autem uti splendor luciditasque auri magnam aliquam
virtutis significationem contineat, non magis tolerabile est quam si
quis vestem illam senatoriam in allegorias vertere conetur, ut, si
late eius manice sint, virtutis capaces dicat esse, sin arcte et breves
abstinentiam parsimoniamque significare. Denique nihil est quod
non levissime in huiuscemodi significationes pertrahatur. Bipe-
dem esse hominem multa significare potest. Idem fieret etsi esset
tripes. Quo in genere perquam urbane iocatum ferunt Ludovi-
cum Marsilium, hominem cum cetera doctrina tum sacrarum
litterarum scientia omnium etatis nostre clarissimum, qui cum


pagina successiva »
 
p. 680