BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Bruni, Leonardo De militia - p. 688

Bruni, Leonardo

De militia


audebat. Adolescens bonus innocens modestus calamitosus mise-
randum ad supplicium trahebatur, insuendus culleo et in
profluentem abiciendus. Non patre tantum amisso verum etiam
patrimonio; nec patrimonio tantum sed etiam vita; nec vita
tantum sed etiam fama. Quanto igitur pluris fuit hunc in iudicio
servasse, quam si in prelio servavisset? Nam in prelio quidem pro
patria cadentibus fama incolumis remanet, gloria augetur, patri-
monia suos relicta consolantur. Hic uno flagitio cuncta peribant.
An igitur tale si quid accidat non militis esse dicemus forti animo
resistere? Paulinum consularem virum, cuius opes palatine canes
spe iam et ambitione devorassent, ab ipsis hiantium faucibus
extraxisse Boetius asserit. Nonne hec et huiusmodi, que sunt
fortitudinis opera et summo cum periculo adversus potentiores
geruntur, militibus tribuemus?
Dixi de re privata. Quid de re publica? An Metellus parum
laudabiliter fecisse videtur, quod Cesari Tarpeiam diripienti se
cum maximo sui periculo opposuit? Quid Scipio ille, qui
Tiberium Graccum rem publicam labefactantem propria manu
occidit? Quid C. Marius, qui Saturninum? Quid Servilius
Hahala, qui Spurium Melium oppressit, quamquam videri pos-
sunt hec in bello gesta, vel saltem non in pace? At Valerium
Publicolam quis negabit non militie modo verum etiam domi
multa preclara gessisse? Quid Fabius Maximus, vir militaris et
bellica insignis gloria, nonne perturbatam vacillantemque rem
publicam domi stabilivit, divisa in tribus urbanas forensi turba, ex
quo Maximi cognomentum sibi et posteris habere promeruit?
Quid Camillus? Nonne in ea urbe quam receperat armis consis-
tendi Romanis auctor fuit, cum illi stulto consilio migrare Veios
statuissent? Quid Marcus Attilius Regulus, et ipse militaris vir,
nonne captus ab hostibus cum Romam commutationis gratia


pagina successiva »
 
p. 688