BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Ars rhetorica » Persius Flaccus, Aulus - Saturae » Bruni, Leonardo De militia - p. 692

Bruni, Leonardo

De militia


persona utatur, quod et in aliis est diligentissime intuendum.
Neque enim, si medicus tutor pupillis ab amico datus recte
tutelam administret, erit propterea medici officium administrare
tutelam, sed boni viri. Sic et miles, si aut Roscium in iudicio
defenderit aut commodum quippiam rei publice persuaserit, non
erit illud officium militis, sed alias boni viri, puta oratoris aut
senatoris. Agant igitur multa licet milites nostri in pace, magistra-
tum gerant, patrie consulant, amicitias colant, publice rei ac
private intendant, liberalitatem ac iustitiam inter propinquos
exerceant, non sunt ista tamen militis officia, nec quicquam
horum gerunt ut milites.
Unum modo genus est rerum gerendarum in pace quod esse
militis defendi possit. Id quale sit videamus. Primum resecentur
omnia preter fortitudinis opera, nam ceterarum quidem virtutum
exercitia aliena protinus videntur a militis officio. Fortia autem
sunt que cum periculo maximo laudabilique geruntur. Hec in
bello patent, et militis certe officium in bello est. In pace quoque
hec eadem fortia videntur ad militem pertinere posse, si non arte
quapiam vel scientia externa, sed viribus et lacertis gerantur.
Pellebat imbecillum potentissimus, ac nullo iure neque iudicio
sed vi et armis fundo paterno deiciebat. Non est hic disceptatio
fori nec opus advocatorum et disertorum, sed viribus et lacertis
opus est. Opponit se ergo miles imbecillumque tutatur, non
scientia legum, non eloquentia et dicendi arte, nam id advocati vel
oratoris esset, sed viribus et pectore iniuriam propulsat. Hec
militis propria in pace dici possunt, et videtur id quidem
existimationi et fame que de militibus habetur respondere. Fama
autem, ut inquit Homerus, numquam penitus vana est, quam


pagina successiva »
 
p. 692