BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Bruni, Leonardo De militia - p. 660

Bruni, Leonardo

De militia


menta prebere, artifices vero domos et vestes ac cetera huiusce-
modi necessaria ad vitam, propulsatores autem belli hos ipsos et
eorum opera custodire quidem atque tueri. Cui vero hec tria recte
assint eam civitatis perfectionem habere. Cernis iam originem
militie. Et quidem naturalem et necessariam. Neque enim agricole
neque artifices in civitate perstabunt absque propulsatoribus
belli, neque rursus propulsatores ipsi sine agricolis et artificibus
frumentum et cetera ad vitam necessaria conferentibus permane-
bunt, sed ex horum trium cetu sufficiens quiddam absolutumque
resultat. Civitas autem tunc demum est appellanda cum sibi ipsa
sufficere potest. Nam illud pro tuo te ingenio latere non arbitror
civitatem esse, non, ut ineruditi vulgo credunt, menia et tecta, sed
multitudinem hominum iure sociatam. Hec igitur multitudo,
cuius singulis per se degentibus multa deforent, ex societate
communi perfectionem consequitur.
Eam vero tria hominum genera prestare posse Hippodamus
censuit, agricolas, artifices, et propulsatores belli, quos milites
dicimus. Ex quo fit ut militia et miles non solum a laudabili
quodam et honesto verum etiam a necessario et naturali principio
deduci appareant. Plato quoque, in iis preclaris libris qui sunt ab
eo de re publica scripti, cum et agricolas et ceteros necessarios
usus in civitate constituisset, unum genus hominum longe ceteris
anteposuit, quos «custodes» appellavit. Horum ille munus fore
dixit arma tenere civesque alios ab hostibus tutari, quibus etiam
mirifica quedam privilegia tribuit honoreque et dignitate multum
admodum voluit antecellere. Hos ille duros in armis ferocesque
adversus hostem fore dixit oportere, in cives autem benignos et
mites.
Sentio ista dici exiliter et quasi nude, sed est id quidem
necessarium. Sunt enim prima veluti elementa civitatis, que
amplitudinem orationis non satis recipiunt. Iam vero que sequun-
tur illustriora esse possunt. Post iacta enim civitatis fundamenta


pagina successiva »
 
p. 660