BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Kepler, Johannes Harmonices Mundi - p. 364

Kepler, Johannes

Harmonices Mundi libri V


a me confessionem extorquent: Non tantum exire in totum Mundum
ex Sole, ut a foco vel oculo Mundi, Lucem; ut ex corde, vitam et calo-
rem, ut a rege et motore, motum omnem: sed vicissim etiam in Solem
colligi ex omni Mundanâ provinciâ, iure regio, hos veluti redditus Har-
moniae desiderabilissimae, imo confluentes eó species motuum bino-
rum, mentis alicuius operâ in unam Harmoniam colligari, et velut ex
rudi argento atque auto Monetam signari: denique in Sole Curiam,
Palatium, et Praetorium seu Regiam esse totius regni Naturae; quoscun-
que dederit illi Creator Cancellarios, Palatinos, Praefectos; quibuscun-
que paraverit istas sedes, seu creatis statim ab initio, seu olim huc trans-
ferendis. Nam et terrestris iste ornatus potissimâ sui parte, diu admodum
speculatoribus et usurpatoribus, quibus tamen erat destinatus, carebat,
sedesque vacuae erant. Subit igitur animum cogitatio, quid sibi voluerint
antiqui Pythagoraei apud Aristotelem, qui centrum Mundi (quorsum
Ignem referebant, Solem vero subintelligebant) soliti sunt appellare Io-
vis Excubias, Διὸς Φυλακήν; quid item vetus interpres agitaverit animo,
cum versicullum ex Psalmo sic redderet, In Sole posuit Tabernaculum. 244 +
icona nota Sed et in Hymnum Procli philosophi Platonici nuper incidi, scriptum
in Solem, refertumque venerandis miysteriis, si ei unum illud Κλῦθι eri-
pias: quamvis hoc ipsum in eo quadamtenus excusaverit vetus inter-
pres, iam citatus: ut ille scilicet Solem invocans, illum subintelligat, qui
posuit in Sole tabernaculum suum. icona nota Vixit enim Proclus quo tempore,
iesum Nazarenum servatorem nóstrum, Deum profiteri, deosque genti-
lium poétarum contemnere, scelus erat, quod omnibus suppliciis viridi-
cabant Monarchae orbis, populusque adeo ipse. Proclus igitur, qui
filium Dei vel ex philosophiâ sua Platonicâ, naturali mentis lumine con-
spexerat eminus, icona nota lucem illam veram, quae illuminat omnem hominem,
venientem in hunc mundum: qui divinitatem in rebus sensilibus cum
superstitiosâ, plebe nequaquam quaerendam esse iam sciebat: Deum
tamen in Sole, quam in Christo homine sensili quaerere, videri maluit;
ut simul et gentes falleret, Titanem poétarum verbotenus honorans;
simul suae philosophiae operaretur, abstracturus et gentes et Christia-
nos a sensilibus illas a Sole visibili istos a Mariae filio; quia Mysterium
incarnationis respuebat, naturali Mentis lumini nimium confisus: simul
denique, quod habebant Christiani divinissimum, et Platonicae Philo-
sophiae maxime consentaneum, ipse ab iis transumptum, in illam suam
philosophiam adoptaret. Itaque datur doctrinae Evangelii de Christo
contra hunc Procli Hymnum, actio in rem suam: habeat sibi Titan ille
res suas Χρυσὰ ἡνία et ταμιεῖον φάους, μεσσατίην αἰθέρος ἕδρην, κόσμου κρα-
διαῖον ἐριφεγγέα κύκλον
, quam speciiem etiam Copernicus ei largitur:


pagina successiva »
 
p. 364