BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Kepler, Johannes Harmonices Mundi - p. 368

Kepler, Johannes

Harmonices Mundi libri V


etiam de globo Solis ratiocinabimur, coniecturasque ab Harmonii
caeterisque desumptas, per se; quidem ponderosissimas, coniecturis aliis,
magis ad corpora vergentibus, magis ad vulgi captum accommodati
velut incorporabimus. Illene globus vacuus, caeteri pleni sunt, si omnia
alfa respondent propius? si ut Terra nubes, sic Sol atras fuligines ex-
pirat? si ut illa imbribus humectatur et virescit, sic Sol maculis illis suis
exustis lucescit, emicantibus in ipso corpore, toto igneo, flammulis
clarioribus. Cui usui hic apparatus, si globus vacuus? An non vel sen-
sus ipsi exclamant, ignea hic habitare corpora, Mentium simplicium
capacia, vereque Solem esse πυρὸς νοεροῦ si non Regem, at saltem
Regiam?
Abrumpo consulto et somnum et speculationem vastissimam; tan-
tum illud exclamans cum Psalte Rege:
Magnus Dominus noster, et magna virtus eius et Sapientiae eius non
est numerus: laudate eum coeli, laudate eum Sol, Luna et Planetae, quo-
cunque sensu ad percipiendum, quacunque linguā ad eloquendum
Creatorem vestrum utamini: icona nota Laudate eum Harmoniae coelestes, laudate
cum vos Harmoniarum detectarum arbitri: lauda et tu anima mea Do-
minum Creatorem tuum, quamdiu fuero: namque ex ipso et per ipsum
et in ipso sunt omnia, καὶ τὰ αἰσθητὰ, καὶ τὰ νοερὰ; tam ea quae ignoramus
penitus, quam ea quae scimus, minima illorum pars; quia adhuc plus
ultra est. Ipsi laus, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Finis

Absolutum est hoc opus die 17 27 Maii, anno MDCXVIII; revisus
vero liber V (interim dum in eo typi progrediuntur) 9 19 Februarii
anno MDCXIX.

Lincii Metropoli Austriae Supr–Anisanae.


pagina successiva »
 
p. 368