BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Kepler, Johannes Harmonices Mundi - p. 369

Kepler, Johannes

Harmonices Mundi libri V



Appendix
ad l. V harmonicorum


Quam supra in Indice capitum libri V professus sum Appendicem:
illam hīc non est ut expectet lector:
Amphora caepit
Institui, currente rotā verum urceus exit.

Causas dicam breviter: magnum et exundans flumen non commode navi-
gaturus eram; cum ecce copiis aquarum in tenuem rivum subsidentibus,
vadum patuit, quod pedes transirem, navi in suā statione relictā, ad usus
magis necessarios. Hoc est quod dico: Ptolemaei Harmon. libri III,
quos habeo Graecos manuscriptos, cum commentariis Porphiri philo-
sophi profondissimi, itidem Graecis, ab initio usque ad lib. II Cap. VII
digni mihi semper visi sunt, qui Graecolatini integri exirent in publi-
cum: eaque de causā ante annos X caepi illos in Latinum sermonem
vertere: quae versio processit usque ad medietatem codicis Porphyriani.
Quo minus ulterius pergerem, impedimento mihi fuit loci mutatio, con-
iuncta cum plurimis molestiis, et postquam Lincium veni, novum stu-
diorum Astronomicorum initium. At vero cum ante annum proposuis-
sem meos Harmonicorum libros V edere; momentum ingens videbam.
situm in comparatione mei operis cum Ptolemaico; praesertim libri mei
V cum ultimis capitibus lib. III Ptolemaei, quorum tria extrema. nihil
habent nisi lemmata seu titulos a Ptolemaeo. Itaque reluctante genio,
proposui operis seipso mutili unam solam partem decerpere, quae ma-
xime ad meam materiam faciebat: Quem ad finem et verti librum Ptole-
maei III a Cap. III ad finem; et tribus ultimis lemmatibus inanibus
suos textus ex principiis astronomiae Ptolemaicae, et ex mente authoris,
quanta potuit fieri dexteritate concinnatos subieci: et denique commen-
tarios seu Notas adieci, quibus et Porphyrianae commentationis, Lib. II
capite VII abruptae, defectus in hoc tertio suppletur, et inventa Ptole-
maica cum meis comparantur, et discrimen ostenditur, inter Ptolemaei
symbolismos et meas demonstrationes legitimas; unde infirmitas et
imperfectio Symbolismorum illorum, et causa potissima huius rei, sc.
falsitas principiorum Astronomiae Ptolemaicae, patescit. Cum igitur:
sola haec appendix ad 30 pag. libri occupatura esset: ecce coortum
interea bellum Bohemicum vicinum, quo et itinera sunt impedita, et
operarii plerique nomina profitentur militiae. Itaque primum nos papy-
ras, deinde et operae praeli administrae defecerunt; tempus denique


pagina successiva »
 
p. 369