BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Kepler, Johannes Harmonices Mundi - p. 431

Kepler, Johannes

Harmonices Mundi libri V


Et ut ego sine quantitate determinatā in mente, sic tu sine gradu certo
progressionis in Natura; unitatem nullam agnoscimus.
Propior tamen sum ego philosophiae Procli, qui Iamblicho tuo
posterior fuit; qui titulum illum vere ignei ad mentem traducit, πυρὸς
νοεροῦ
inculcatione; tuas vero maturationes et perfectiones, abiicit in μέγα
κῦμα βαρυφλοίσβοιο γενέθλης
.
Atque hinc vel maxime demonstro, nullam doctrinae tuae iniuriam
illatam a meis comparationibus, dum ego meos Harmoniarum terminos
appello mathematicos, tuos vero aenigmaticos, pictos, Hermeticos. Nam
non esse mathematicos, facile est ex illis tuis gradibus perfectionum in
Natura demonstrare.
Age namque, conditionem tibi defero, regulam mihi praescribe ex
qua agnoscam, in continuo perfectionis opere, quando tandem, quo
indicio, perveniatur ad exactum, aque reliquis distinctum gradum per-
fectionis. Demonstra etiam graduum singulorum aequipollentias phy-
sicas, unde sciam, inesse illis, quandam rationem aequalitatis. Sic enim
in Geometria, inque continuo fluxu puncti ad gignendam lineam, de-
monstro ego, quando, quove indicio perveniatur ad exactam aque re-
liqua lineae longitudine distinctam mensuram, quae divisionem in cir-
culum inferat harmonicam; demonstro etiam, partes circuli, quae sin-
gulis unitatibus afferuntur, esse longitudine aequales. Tunc concedam,
tibi non minus, quam mihi, ex numeris sic formatis eoque formalibus,
concentus in Musica coartare et in iis Tacere totiur Harmonicae essentiae se-
cretum.
Etsi hoc erit liberalitatis meae. Nam possem adhuc obloqui, gradibus
illis perfectionum in natura potius ex his meis formationibus quantita-
tivis accessisse determinationes illas, duam ut Musicae nostrae con-
centuum suavitas veniat ex illis gradibus perfectionis: propterea quia
quantitates in Mente sunt, mundumque praecedunt, ut archetypi, at per-
fectionis gradus sunt opera mundi iam constituti. Non igitur assentior,
cum ais, sine cognitione horum numerorum qui scilicet a gradibus perfec-
tionis Naturae formantur, impossibile esse de musica sive Mundana; sive
artificiali rite iudicare. Nam si modo sint numeri, ut tecum loquar, for-
mati, verius concreti quantitatibus mentalibus et archetypicis: rec-
tissime ex iis de omni Musica iudicari potest, etiamque de illis ipsis tuis
gradibus perfectionum Naturae.
Illud etiam paulo mihi est insolentius, quod quos ego numeros ap-
pello abstractos, tu materiales et sensiles appellas. Omnis numerus, ut
sit numerus, menti inesse debet, ut docet Aristoteles; in sensibus
inque materia numerus non est, sed unitates dispersae. Videris etiam


pagina successiva »
 
p. 431