BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Kepler, Johannes Harmonices Mundi - p. 17

Kepler, Johannes

Harmonices Mundi libri V


carpere quae non intelligitis; mihi qui rerum causas indago, praeter
quam in decimo Euclidis, semitae ad illas nullae patuerunt.
icona nota Ramum secutus Lazarus Schonerus, in Geometria sua , fassus est
se quinque corporum Regularium usum plane nullum in Mundo videre
potuisse, donec libellum meum, quem Mysterium Cosmographicum
inscripsi, perlegerit: in quo Planetarum numerum et intervalla, probo
ex corporibus quinque Regularibus esse desumpta. Ecce quid no-
cuerit Ramus magister Schonero discipulo. Primum Ramus Aristotele
perlecto, qui refutaverat Pythagoricam philosophiam circa Elemen-
torum proprietates ex quinque corporibus deductas, statim animo
concepit contemptum totius Philosophiae Pythagoricae; deinde cum
sciret Proclum fuisse Pythagoricae sectae, non credidit ei affirmanti,
quod erat verissimum, sc. Euclidei operis ultimum finem, ad quem
referrentur omnes omnino propositiones omnium librorum (exceptis
quae ad Numerum perfectum ducunt) esse quinque corpora regularia.
Hinc orta est apud Ramum confidentissima persuasio, quinque cor-
pora esse removenda a fine librorum Elementariorum Euclidis.
Adempto fine operis, veluti formâ aedificii sublatâ, relinquebatur
informis strues propositionum in Euclide, in quam velut in larvam
aliquam Ramus totis octo et viginti libris Scholarum invehitur, magna
dicendi acerbitate, magna temeritate, tanto viro indignissimâ. icona nota Hanc
Rami persuasionem secutus Schonerus credidit ecce et ipse, corpora
regularia nulli esse usui: nec hoc tantum; sed et Proclum neglexit,
aut contempsit, iudicium Rami secutus; a quo Proclo discere poterat
usum corporurn quinque, et in Elementis Euclidis et in mundi fa-
brica. Et quidem foelicior erat discipulus Magistro, quia usum corpo-
rum a me patefactum in Fabrica Mundi gratulabundus recepit, quem
Ramus a Proclo inculcatum repudiaverat. Quid tum enim si Pytha-
gorei figuras has elementis, nonvero ut ego, Sphaeris Mundi attribuerunt?
Annisus esset Ramus, ut errorem hunc ipsorum circa genuinum figu-
rarum subiectum tolleret, ut ego feci; non totam hanc Philosophiam
uno verbo tyrannico sustulisset. icona nota Quid si Pythagorici hoc idem docue-
runt, quod ego, sententiam involucris verborum texerunt? Nonne
Copernicana Mundi forma extat in ipso Aristotele, perperam ab ipso
refutata, sub nominibus aliis: dum illi Solem Ignem, Lunam Anti-
chthona appellarunt? Si namque dispositio orbium eadem fuit apud
Pythagoreos, quae apud Copernicum, si nota Corpora quinque, eo-
rumque numeri quinarii necessitas; si. constanter omnes docuerunt,
corpora quinque esse Mundi partium Archetypos; quantulum su-
perest, ut credamus illorum sententiam sub aenigmate ab Aristotele
lectam, quasi sub vero vocabulorum sensu fuisse refutatam: dum Ari-


pagina successiva »
 
p. 17