BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Kepler, Johannes Harmonices Mundi - p. 91

Kepler, Johannes

Harmonices Mundi libri V


Io. Kepleri
Harmonices mundi
Liber III

De ortu proportio-
num harmonicarum, deque
Natura et differentiis rerum
ad Cantum pertinen-
tium.

Proclus Diadochus Lib. I Com. in I Elementorum Euclidis
Cum philosophia multas fit complexa facultates, multas Mathematicas
de una quidem huius parte Harmonice dicta, et de Numeris
(Harmoniarum principiis creditiis) hac
scribit.

Ad Theologiam praeparat Mentis conatus. Nam ea quae
non Initiatis circa veritatem reru divinarum videntur ese captu difficilia et sublimio-
ra, illa Mathematicis Rationibus demonstrantur esse fida manifesta et fine contro-
versia, per quasdam Imagines. Nam Proprietatum superessentialium evidentiam o-
stendunt in Numeris: et quae sint Intellectualium Formarum Potestates, in Ratiocinati,
vis clarum efficiunt. Itaque Plato multa mirabilia de Natura Deorum nos per
species rerum Mathematicarum edocet: et Pythagorica Philosophia, his ceu velis ob-
nubit institutionem de rebus divinis. Huius enim generis est universus ille sermo
sacer, et Philolaus in Bacchis, et tota Pythagoras ratio docendi de Deo.

Rursum ad Moralem philosophiam nos perficit, implantans nostris moribus
Ordinem, decentiam et converfationem Harmonicam; tradit etiam, quae figurae,
quae Cantilenae, qui Motus virtutem deceant: qua doctrina etiam Athenaeus excoli et
perfici vult eos, qui virtutibus Moralibus ab adolescentia daturi sunt operam. Quin
etiam proportiones Numerorum, virtutibus familiares, explanat aliaS
quidem arithmeticas, alias Geometricas, alias Harmonicas:
oftendit et Vitiorum Excessus Defectusque, quibus
omnibus dirigimur ad mediocritatem Mo-
rum, et decentiam.


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 91