BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Grassi, Orazio De tribus cometis - p. 34

Grassi, Orazio

De tribus cometis anni MDCXVIII Disputatio Astronomica


rum 52276200000. Soliditas vero solius corporis, abiecta cauda, invenietur milliario-
rum cubicorum 19361555 circiter: in his enim calculis saepe abiectae sunt fractiones.
Unum postremo loco solvendum remanet, quod nonnullos diu torsit. Nam cum
cometa, arctico circulo proximus iam factus, numquam occumberet, videri proinde
tota nocte debuerat; observatum tamen est, non nisi post mediam noctem in
conspectum venisse. Quod ideo ego factum existimo, quia cum eo tempore tenuis-
simi esset splendoris, vaporibus, circa horizontem densioribus, facile obducebatur,
in partibus praesertim borealibus: hoc enim non cometae solum, sed ipsis quoque
stelli in Ursae Maioris cauda positis, contigisse eo tempore advertimus; hae
siquidem horizonti proximae densissimos inter vapores veluti extinctae latitabant,
mox ex iisdem paulatim emergentes accendi iterum videbantur.
Habetis igitur quid de cometae motu, loco ac magnitudine sentiam.

Gratiarum actio


Cometam, quod eodem prorsus loco omnibus fulserit, quod eundem sese ubique
locorum ostenderit, caelo dignum, ac sideribus proximum collocandum, existima-
vimus. O utinam idem mihi nunc apud singularem humanitatem vestram con-
tingat, viri ornatissimi, ut nimirum aeque omnibus operam hodie meam proba-
verim, eodem ac plane sublimi omnibus loco fuerint rationum mearum momenta,
aeque apud omnes in cometarum patrocinio peroraverim. Hoc enim si egerim,
nil est quod cometae invideam, ac felici adeo successu laetus
Sublimi feriam sidera vertice.
Finis.
 
p. 34