BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Grassi, Orazio De tribus cometis - p. 27

Grassi, Orazio

De tribus cometis anni MDCXVIII Disputatio Astronomica


sapere tandem voluimus, sed sero; iam enim evanuerat. Rumor interim aliis e
locis increbit, sed incertus, cometem fuisse; cumque ne hic quidem fidem a
nobis extorqueret, litterae tandem nostrorum ex Germania perferuntur, quibus
ignem eundem eodem ibi visum tempore narrabatur; collatisque Italiae ac Ger-
maniae observationibus, repertus est die 29 Augusti inter duas 22 et 39 Ursae
Maioris stellas fuisse, suoque motu, quatuor dierum spatio, ad anteriores pedes
pervenisse, ita ut secunda Septembris sub informibus 33 et 34 conspectus sit,
duodecim circiter graduum itinere confecto, ibique tandem evanuerit. Quid enim
mirum si gelidos inter Triones nullus esse possit ignis diuturnior? Magnitudo
vero eiusdem staturam hominis aequabat; cauda omnium testimonio vergebat in
africum, quo plane illam Solis splendor dirigebat: quae omnia in Ursae asterismo
descripta licet intueri.
Die vero 18 Novembris, ortum inter et meridiem, novus alter ignis emersit, icona nota
ex eorum numero quos xiphias vocant, gladii figura; tenuissimi ille quidem
splendoris, at magnitudinis tantae, ut angulum visualem efficeret graduum cir-
citer 40. Hic etiam, quamvis motu primi mobilis ab ortu in occasum raperetur,
suo tamen etiam nutu in eandem partem ferebatur; ex quo fiebat, ut quotidie
fixa ipsa sidera cursu praeverteret. Cumque primo, quo nobis visus est, die Cra-
teris astris proxime minaretur, die postea 29 Novembris parum aberat quin ipsum
cor Hydrae suo mucrone configeret; pars vero ipsius inferior, cum prius ad hu-
meros Centauri pertingeret, sub ipso deinde Hydrae triangulo visa est; ex quo
factum, ut suo motu undecim dierum spatio gradus 24 prope percurrerit. Sed
nimirum ignes hi, qua magnitudinis, qua splendoris inopia, gelidos eo tempore
ex aquilone hominum animos non multum incenderunt, minusque digni exactio-
ribus observationibus habiti sunt: nec proinde diutius in eorum examine nobis
erit immorandum.
Ad tertium propero, qui, ut caeteros lucis magnitudine ac diuturnitate supe-
ravit, utque praeclare, scilicet viae ac vitae suae institutis rationibus, omnium in
se, dum vixit, convertit oculos, ita, nuper extinctus, hanc veluti iure suo a vobis
funeris sui pompam, a me vitae laudationem, exposcit. Quo in munere quoniam
a dicendi magistris minime discendendum mihi existimo, ab ipsis propterea primum
natalibus orationis argumentum sumens, patriam prius cometae ac parentes in-
quiram, ac per illustrem postea clarissimae vitae circulum ad non obscurum
eiusdem mortis genus viam mihi aperiam.
Ut autem caelestes inter regiones nostri cometae natalem plagam agnoscamus,
statuendum prius erat de natali ipsius die aliquid: neque enim omnibus eodem
primum tempore conspectus dicitur. Sunt qui die 14 Novembris primum illuxisse
dictitant; non desunt qui diem 26 vitae primam illi fuisse asserant; plurimi
denique sunt, ac pene omnes, qui illum non ante 29 sibi conspectum affirmant.
At ego illos quidem qui die 14 lucem hanc in lucem editam volunt, deceptos


pagina successiva »
 
p. 27