BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 65

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



32
Provocatio ad scribendum


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Quid tandiu certatim silemus, amice? Quid tandem victori lucri
accedet, victo quid damni? Ego vero in hac silendi pertinacia vinci
abs te satius censui, ut in loquendi certamine vincerem: ita posthac
prime tibi in tacendo partes, mihi prime in loquendo dabuntur. Sem-
perne calcaribus indigebis in stadio? Nunquam tua sponte curres?
Cur mecum tam dure? Acrius forsitan iocari tecum videor, mi Iohan-
nes, tu autem agis acerime. Acerime quoque responde, si placet,
modo respondeas; sin minus placet, dulciter sile. Mee certe huic
verborum acrimonie cordis affectum melle dulciorem subesse putato.
Vale et tandiu abesto quam tua res postulat: satis enim mihi
fit cum res agitur tua.

Nonis Octobris, Charegii.


pagina successiva »
 
p. 65