BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 66

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



33
Quam necessarie epistole inter amicos


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Quoniam putabam brevi te Florentiam rediturum, nullas ad te
dedi litteras, sperans cito veras audire ac reddere voces. Nunc vero
perpetua hec, ut ita dixerim, celi serenitas longiores mihi tuas in
Trebianis collibus minatur moras. Sed quis Trebiana suavitate non
capiatur? Hos certe Bacchus amat colles, iis meus captus est Iohannes.
Hec profecto cur non scripserim hactenus causa est. At tu cur scribis
nihil? «Nihil equidem habeo quod scribam», inquies. Id ipsum sal-
tem, nihil habere te, scribe, quanquam nunquam deest amicis causa
litterarum. Quid enim amico carius quam amici vita? Ergo vicissim
qualis valitudo sit sepe significandum. Ego meam tibi valitudinem
declarare non possum nisi prius ipse tuam, quippe valeo si tu vales,
immo si te valere intelligo.
Vale.

Ex Charegio, XIII Kalendas Octobris 1468.


pagina successiva »
 
p. 66