BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 67

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



34
Gravis est iactura temporis


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Onerosa mihi tam mei quam paterni corporis cura, onerosa ab-
sentia tua: utraque sunt aequo animo toleranda, ne fiant propter
impatientiam graviora. Tu siquid humanitatis habes, noli me duplici
pressum sarcina tertio insuper pondere onerare; oneras autem ni-
mium, nisi libros ad me remittas. Temporis enim iactura me stimulat
ut eos sepius exigam: nulla est gravior iactura quam temporis. Heu,
confidentius flagito que forsitan accipere nollem; quem vero vellem
accipere, postulare non audeo. Illa me decet habere, hoc me in pre-
sentia necessarium est carere. Prudentis est tum quod decens est im-
plere, tum quod necessarium est pro viribus facere voluntarium: tua
interest illud implere, mea id conari.
Vale ac dum aliena colis alienis, cole tibi quoque te ipsum.


pagina successiva »
 
p. 67