BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



37
Homo est animus. Amantis animus est in amato


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Ego, Iohannes, sepe quesivi me ipsum: primum pectora mea mani-
bus attrectavi, deinde vultum hunc sepe sum speculatus in speculo,
sed neque ibi me tractavisse neque hic vidisse me unquam asserere
potui. Nam quando me ipse quero, quero utique non alium preter
illum ipsum qui querit, ubi idem est omnino Marsilius quesitus et
querens. Quis igitur querit? Qui reperire cupit. Quisnam cupit hoc?
Qui iudicat esse querendum. Quis iudicat? Solus iudicat animus.
Solum igitur animum quero, quando quero me ipsum, utpote qui
solus ipse sim animus. Hunc ego neque tangi neque cerni posse
confido: non enim tandiu de illius natura dubitaremus, si sensibus
his pateret. Ergo recepi quandoque mentis aciem in se ipsam,
si forte hac via me cernerem. Verum neque ita quod desidera-
bam omnino sum assecutus, quippe interiore hoc meo intuitu neque
delector satis neque quiesco, qui autem quod investigat consequitur,
gaudet protinus et quiescit. Non igitur me apud me ipsum reperio.
Quod si in alio me quesiturus sum, quonam pacto me apprehendam,
si me ipsum non habeo, per quem solum possum capere quicquid
capere possum? Redi igitur et te, immo me redde mihi, quando ego


pagina successiva »
 
p. 71