BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



38
Seria ad Iohannem: anima post mortem corporis intelligit et multo
clarius quam in corpore


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Scripsi nonnullas ad te epistolas, amice optime, in quibus tentavi
amatorium quodammodo scribendi genus, quod quidem et nostre
familiaritati convenire videtur et ab honesta illa Socratis Platonisque
libertate non est alienum. Nunc autem Platonicorum more post ama-
torios iocos (talia enim Platonica prohemia sunt) ad seria veniamus.
Audi nunc que cum Bernardo Iunio et Bartolomeo Fortino, civibus
iustitia excellentibus, aliquando de mente disseruimus.
Duo sunt inter mortales dubia circa mentem precipua: primum
est, utrum intellectus seiungi a corpore possit ac deposito corpore
vivere atque operari; secundum, siquid tunc intelligit, utrum clare
intelligat necne. Respondebimus ad hec in presentia quam brevis-
sime poterimus: nam hec et similia in Theologia nostra de animorum
immortalitate
latissime disputantur.
Concedimus intellectum multa incorporalia excogitare, Deum vi-
delicet, angelos, animas, virtutes, numerorum proportiones, ideas ra-
tionesque rerum universales. Quemadmodum vero non possumus
per visum invisibilia cernere, ita neque per corporale aliquod in-
strumentum incorporalia cogitare, neque per naturam aliquam ad-


pagina successiva »
 
p. 73