BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 12

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



4
Dialogus inter Deum et animam theologicus


Marsilius Ficinus Michaeli Mercato Miniatensi dilecto conphilosopho
suo s. d.

Sepe de moralibus naturalibusque una philosophati sumus, di-
lecte Michael, sepius de divinis. Memini autem te sepenumero soli-
tum dicere moralia usu comparanda esse, naturalia ratione querenda,
divina a Deo oratione petenda. Legi etiam apud Platonem nostrum
divina ob vite puritatem revelari potius quam doctrina verbisque
doceri. Hec igitur atque similia cum sedulo cogitarem, cepi quan-
doque lugere animo, utpote qui et rationi iam diffiderem et nondum
revelationi confiderem. Ortus hinc est intimus quidam inter Animam
Deumque dialogus. Hunc audi, si placet, quamvis existimem te forte
propius iam quam nos alloqui Deum.
Deus. Misera, quid tantum luges, Anima mea? Pone iam finem,
o filia, lachrimis! En adsum tibi pater tuus, adsum medicina salusque
tua.
Anima. O utinam meus mihi pater aspiret! Ha, si putarem posse
tantum mihi munus obtingere, ha quantum letitia insanirem! Nunc
vero quo pacto fieri valeat istud non video. Neque enim qui mihi
tantum extrinsecus adest, summus est pater meus, ille siquidem
nature artifex, ut opinor, interius etiam me prolem suam genuit
quam natura suam; neque qui tantum intrinsecus inest, summus est


pagina successiva »
 
p. 12