BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 77

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



39
Contra Averoem, scilicet quod non sit unicus hominum intellectus


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Averois unicum esse opinatus est cunctorum hominum intellectum
eodemque omnes, quicquid usquam intelligunt, intelligere. Hanc opi-
nionem nonnulli rerum novarum avidiores quam verarum esse aiunt
admodum naturalem. Atque ego confiteor, sed ob hoc tantum eam
naturalem voco, quia, sicuti res naturales solent, valde mutabilis est
et contrario suo destruituir: eo enim ipso, quod aliquis affirmat con-
trarium, subito Averois opinio labefactatur; cum enim non possint
in eodem simul esse contraria, si intellectus in Averoico quodam
philosopho atque in Platonico simul de se ipso contraria sentit (dum
illic ait se unicum esse, hic autem plures esse, non unicum), con-
stat plane in illis non unum intellectum esse sed plures.
Nonne in iis que ad intelligentiam voluntatemque pertinent ma-
xima eodem tempore inter homines diversitas est? Nam et idem et
eodem tempore alii affirmant, alii negant, alii volunt, alii nolunt.
Quid preterea de repugnantibus dicemus habitibus? Intellectus in alio
doctissimus est, indoctus in alio, in illo iustus probusque, in illo
iniustus et improbus, in illo felix, miser in illo: non potest igitur
idem esse in omnibus intellectus. Si diversi sunt intellectus, multo
magis diverse sunt anime.


pagina successiva »
 
p. 77