BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 79

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



40
Theologi vigilant, ceteri somniant


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Mirantur nonnulli cur tanta observantia Platonem sectemur, qui
semper videtur inter paradoxa et portenta versari. Mirari autem, ut
arbitror, desinent, si consideraverint sola que divina sunt revera
existere, quia neque aliene nature contagione inficiuntur, neque
unquam e suo statu mutantur. Corporalia vero haudquaquam esse
revera, sed esse videri, cum inficiantur contrariis et iugiter permu-
tentur, ideoque non vere res sint, sed rerum verarum imagines aut
umbre. Cum autem ceteri philosophi pene omnes naturalium dun-
taxat rerum studio dediti, in his tanquam rerum verarum imagini-
bus somniarent, Plato noster divinis incumbens vel solus vel maxime
omnium vigilabat. Itaque tanto satius arbitror Platonem theologum
sequi quam philosophos ceteros, quanto prestat vigilantibus guberna-
toribus quam dormientibus se committere.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 79