BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



41
Veritas Dei splendor, pulchritudo, amor


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Hoc precipuum divi Platonis, ut Parmenidis dialogus et Epinomis
indicant, studium fuit, ut unum rerum monstraret esse principium,
quod et «ipsum unum» propriore vocabulo nominavit. Unam quo-
que omnium esse voluit veritatem, ipsius scilicet Unius, hoc est Dei,
lumen, mentibus omnibus speciebusque infusum, quod et species of-
ferat mentibus et mentes copulet speciebus.
Unicam igitur veritatem, unius scilicet Dei radium unum, colat
oportet quicunque Platonicum voluerit studium profiteri. Hic radius
per angelos, animas celosque et reliqua corpora transit atque, ut in
libro De amore disseruimus, splendor eius pro natura cuiusque fulget
in singulis gratiaque et pulchritudo vocatur. Et ubi fulget accomoda-
tius, ibi precipue allicit intuentem, concitat considerantem, rapit et
occupat propinquantem cogitque eum venerari splendorem huiusmodi
pre ceteris tanquam numen, nihilque aliud anniti quam ut deposita
priore natura ipse splendor efficiatur. Quod hinc patet, quo-
niam amator aspectu tactuve amati hominis non est contentus et
clamat nonnunquam: «Homo hic nescio quid habet quod me urit


pagina successiva »
 
p. 80