BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



42
Idee secundum Platonem in divina mente sunt


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Plato noster in Timeo Timeum Pythagoricum imitans atque com-
probans, mundum a Deo genitum asserit eiusque generationis causam
triplicem introducit: efficientem, finem atque exemplar. Vult enim
mundum a potentia Dei, bonitatis sue gratia, ad divine sapientie
exemplar effectum fuisse, et, quemadmodum in architecto universi
edificii eiusque partium exemplaria sunt, sic in divina quadam in-
telligentia supra mundum esse universi mundi huius eiusque partium
exemplaria. Mundumque illum intelligibilem nominat et eternum,
hunc vero temporalem atque sensibilem, exemplaria huius in illo
vocat ideas, similitudines illius in hoc imagines atque umbras.
Quamobrem invidos quosdam ridere et licet et libet, qui Pla-
tonem vulgo tam inepte predicant quam inique, ideas rationesque
rerum universales posuisse tum a corporibus tum a divina intelligen-
tia tum a se invicem separatas et tanquam nubeculas quasdam per
aerem dispersas a vento.
Sed quoniam plurima contra illos adduximus in iis libris quos
apud te in agro Regnano composuimus, sufficiat nunc testimonia
solum ex Timeo Platonis adducere: «Primum consideremus» — in-


pagina successiva »
 
p. 82