BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 86

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



43
Causa peccandi, spes, remedium


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Cur animi, cum divini sint, tam prophane vivunt? Quia domum
regionemque habitant prophanam. Alii propter negligentiam vel igno-
rantiam delinquunt — neque mirum id quidem, quoad in caliginosa
hac mundi fece versamur — alii propter nimium corporis amorem
— neque id quoque mirum: comes enim est et proles anime — alii
quia vel immortalitati vel divine clementie diffidunt — quid mirum,
cum in loco mortis malignitatisque vitam ducant — alii quia vel
divine clementie vel crastine emendationi plusquam par est confi-
dunt.
Tum diffidentia tum confidentia nimia, periculosa est: illa vexat,
ista fallit. Summa igitur prudentia est, presenti momento semper uti
quam optime possumus; unicum refugium, Deo se frequentissime
commendare; optima spes, cum hec egeris, meminisse non latere
Deum quam duram quamve periculosam nobis provinciam habitan-
dam et administrandam tradiderit. Infinita bonitas finitum longe su-
perat malum, varios instituit sive castigationis sive penarum gradus
atque eos quidem ad bonum vel proprium alicuius vel commune;
gradus autem premiorum plurimos et uberimos.


pagina successiva »
 
p. 86