BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



44
Quos Deus coniunxit moribus coniunget felicitate


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Heri in agro Novolano sacra divi Christophori et Iacobi solemnia
instauravimus. «Sacra» dixi, Iohannes, duntaxat; «festa» certe ad-
didissem, si tu affuisses, sine quo nihil mini festum. Vide igitur quan-
tum Marsilio tuo carus sis, cui ne celestia quidem, si dicere fas est,
absque te cara sint. Et merito: nam qui Iacobum Christophorumque
coniunxit in sacris, idem Marsilium et Iohannem coniunxit in vita;
idem quoque, aut certe quam similimus, preest utrisque genius. Statuit
nos, arbitror, Deus in terra eadem voluntate moribusque similibus,
in celo sub eadem idea paribusque felicitatis gradibus vivere.
Vale nostre navigationis Achates ac portus denique condimentum.


pagina successiva »
 
p. 87