BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 88

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



45
Prestantior est legum conditor quam sophista


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Mirabantur Greci quondam in Carneade vim dicendi, memoriam
et acumen; laudant, ut ais, familiares tui eadem in Iohanne Guidio,
eumque, ob similitudinem quandam, Carneadem sepe cognominant.
Tu autem hunc ob legum inventionem Lycurgi vocas imitatorem;
queris preterea quenam prestantior laus sit, Carneadisne an Lycurgi
similem esse.
Carneades disputando lites introduxit, Lycurgus vero dissolvit;
Carneadis argutie sepius inutiles quam utiles, utiles autem paucis,
raro, alicubi, Lycurgi disciplina semper utilis, ubique et omnibus
necessaria; denique, quanto satius est bene vivere quam bene loqui
et felicem esse quam videri, tanto Lycurgi quam Carneadis facultas
prestantior est. Sed accipe ab Herodoto quanta conditoris legum excel-
lentia sit; is enim scribit, cum primum Lycurgus Apollinis templum
ingrederetur, hos versus Pythiam effudisse:
Ethereo dilecte Iovi cunctisque, Lycurge,
celicolis, qui nostra venis ad pinguia templa,
ambigo quem potius te nunc hominemve deumve
vaticiner; divum potius te spero, Lycurge
.


pagina successiva »
 
p. 88