BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 90

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



46
Legitimus amoris terminus est consuetudo


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Interrogas que me potissimum causa induxerit, ut amatorias epi-
stolas nonnullas excogitarem. Sunt, Iohannes, quam plurimi qui de
rebus amatoriis loquentes scribentesve ab amoris lege procul aberrant.
Error autem huiusmodi tam noxius est quam utilis est recta dilectio;
tam etiam multiplex quam multi sunt qui amant. Omnes vero homi-
nes amant; homines dixi, Iohannes: nam qui non diligit hominem
non est homo. Ergo non solum in libro quem De amore composui,
verum etiam in epistolis meis prefixi amantibus terminum quem
usque progrediantur; quem qui transgreditur, cum sui ipsius verus
hostis sit, verus aliorum amicus esse non potest.
Legitimum vero in loquendo scribendove terminum solus ille
servabit qui prius in cogitando servaverit; servabit autem in cogitando
qui que vera pulchritudo sit, que non vera quidem, sed vere similitudo
cognoverit. Legitimus amandi terminus est consuetudo; hec tribus
constat: cogitatione, aspectu atque auditu. Nempe, ut philosophi om-
nes definiunt, amor nihil aliud est quam pulchritudinis desiderium;
pulchritudo corporis non in umbra materie sed in luce et gratia forme,
non in tenebrosa mole sed in lucida quidam proportione, non in
pigro ineptoque pondere sed in convenienti numero et mensura con-


pagina successiva »
 
p. 90