BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 92

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



47
Medicina corpus, musica spiritum, theologia animum curat


Marsilius Ficinus Francisco Musano Esiensi s. d.

Cum primum tertiana nota medicinis nostris expulsa una cum
Iohanne Aurelio Academiam nostram tanquam medicum tuum saluta-
visses, cithare sonum cantumque hymnorum postulasti a nobis et
impetrasti, deinde multa sparsim in nostra illa Theologia legisti. Noli,
Francisce, mirari quod medicinam lyramque cum theologie studiis
misceamus. Meminisse debes, cum philosophie sis deditus, naturam
in nobis corpus et spiritum cum anima coniunxisse. Corpus qui-
dem remediis medicine curatur; spiritus autem, qui aereus sanguinis
vapor est et quasi quidam anime corporisque nodus, aereis quoque
odoribus sonisque et cantibus temperatur et alitur; animus denique,
tanquam divinus, divinis theologie mysteriis expiatur. Apud naturam
usum quiddam est ex anima et corpore spirituque compositum; apud
Egyptios sacerdotes una eademque facultas erat pharmacis, fidibus,
mysteriis occupata. Utinam hanc naturalem et Egyptiam facultatem
tam feliciter assequamur quam obnixe libenterque sectamur! Sed
de his in presentia salis.
Iussisti heri ut proverbium illud meum Academie parietibus un-
dique inscriptum tibi transcriberem. Accipe: «  A bono in bonum


pagina successiva »
 
p. 92